라틴어 문장 검색

autumni incandvit aestv exarsit prima autumni parte, quae semper gravem efficit pestilentiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4791)
volat illud et incandescit eundo et quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:7)
Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent, ut vetus accensis incanduit ignibus ara, serpere caeruleum Danai videre draconem in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:4)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:1)
Ergo, ut similitudinem istam prosequar, saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed subsiluisti et acrior constitisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 3:1)
Subsilire in caelum ex angulo licet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:8)
Quemadmodum totum corpus animo deservit et, cum hoc tanto maius tantoque speciosius sit, ille in occulto maneat tenuis et in qua sede latitet incertus, tamen manus, pedes, oculi negotium illi gerunt, illum haec cutis munit, illius iussu iacemus aut in- quieti discurrimus, cum ille imperavit, sive avarus dominus est, mare lucri causa scrutamur, sive ambitiosus, iam dudum dextram flammis obiecimus aut voluntarii terram subsiluimus, sic haec immensa multitudo unius animae circumdata illius spiritu regitur, illius ratione flectitur pressura se ac fractura viribus suis, nisi consilio sustineretur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 19:1)
et ipsa trepido mensa subsiluit solo.
(세네카, Thyestes 1011:1)
me quoque per talos Venerem quaerente secundos semper damnosi subsiluere canes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 827)
mundus incanduit:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:4)
omnes de te boni in commune senserunt omnia bona, cum tamen singuli quique varia virtutum genera dixissent, sane cum sibi quipiam de praesentia tua, quasi te magis nossent, praeter aequum gloriarentur, incandui, quippe cum dici non aequanimiter admitterem virum omnium litterarum vicinantibus rusticis quam institutis fieri remotioribus notiorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 1:2)
subsilit, optundit os mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 277)

SEARCH

MENU NAVIGATION